Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 54

Dicebat autem.Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisaei erant, ut Matthaeus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de coelo quaerebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium.Cum videritis.Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicae praedicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante aestum, leviores tribulationes ante judicium significat.Nimbus venit.Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt praenoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.
(* Traductions européennes)